라틴어 문장 검색

Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fefellit, accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum, quem eundem conscium et inquisitorem non tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장1)
'Non enim' inquit Aper 'inauditum et indefensum saeculum nostrum patiar hac vestra conspiratione damnari:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 4:1)
at Britanni non virtute se victos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem civitatum sancirent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 3:1)
uerum impar optimatium conspirationi, quos relicto statim nouorum consulum officio frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 15장 1:2)
conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:1)
nam ne ultimae quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 1:3)
sed una altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia potentissimorum libertorum praefectorumque praetori;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:2)
professusque conspirationis indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:4)
Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 5:1)
Nec civili conspiratione contentus legatos Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 9:1)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
divum inclementia latenter hic Venus suam purgat invidiam dicendo, Troiam deorum conspiratione subverti;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6022)
uni odiisque bene repetitur 'uni', ut ostendat conspirationem Etruscorum olim Mezentio incumbere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6921)
Neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:5)
at vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 85:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION